Rozmiar: 15909 bajtów

CXXXVII.

1326, April 5. Breslau.

Der Official Konrad von Breslau bestätigt die Inkorporation der Kirche zu Würben durch das Kloster.

In nomine domini amen. Noverint universi, quibus nosse fuerit oportunum, quod coram nobis Conrado, doctore decretorum, canonico et officiali Wrat., constitutis discretis viris domino videlicet Johanne plebano de Wrbna prope Swidenicz ex parte una et religioso viro fratre Thilone priore monasterii in Kamencz ordinis Cysterciensis ac magistro Franczcone sindico et procuratore monasterii supradicti nomine ipsius monasterii ex parte altera, idem plebanus non per errorem, sed ex certa scientia asserebat, dictam suam ecclesiam Wirbna ex iustis et legittimis causis fore dimenbratam, unitam et incorporatam predicto monasterio Kamencz per venerabilem in Christo patrem, dominum Henricum, bone memorie olim Wrat. ecclesie episcopum et pastorem. Quam quidem dimenbrationem, unionem ac incorporationem sic rationabiliter et legitime factam, ipse dominus Johannes plebanus laudans et approbans ratam et gratam habuit atque firmam. Eique dimenbrationi consentiens sponte libere non per errorem, non coactus, non deceptus, nec illectus, sed ex certa scientia pure propter deum et pro anime sue remedio renuntiavit et cessit omnibus illis dimenbratis redditibus et proventibus predicte sue e[cclesi]e de Wrbna, sive sint in decimis campestribus, sive in fertonibus decimalibus, vel in agris seu aliis proventibus quibuscunque, quocunque nomine censeantur, prout in ipsius monasterii instrumento dimenbrationis per dictum dominum episcopum sibi dato plenius continetur, ipsosque tradidit monasterio supradicto, volens per huiusmodi renunciationem, cessionem et tradicionem omnium redituum et proventuum, ut predicitur, dime[n]bratorum, quorum possessionum ipsum monasterium post mortem tantum ipsius domini Johannis nancisci debuit, ipse dominus Johannes in idem monasterium ex nunc transferre integram possessionem ac plenum dominium et directum. Nos igitur officialis predictus huiusmodi renunciationem, cessionem et traditionem, quas magister Franczco procuratorio nomine dicti monasterii acceptavit auctoritate, qua fungimur, ratificamus et autorizamus, quantum in nobis est presentibus que firmanus. Actum Wratislavie in stuba seu estuario nostro Nonis Aprilis anno domini M°.CCC°.XXVI°. presentibus: honorabili viro domino Paschone archidyacono Lygnicensi, domino Friczcone plebano de Frideberg, Theod. nostro notario, per quem presentia sunt conscripta, Johanne clerico nostro et aliis testibus ad hoc rogatis. In quorum omnium testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum.

Or. Perg. Das S. des Officials in rothem Wachs an einem Pergamentstreifen. Inseriert in der Bulle des Papstes Clemens VI. von 1346, December 31, Theiner, Monum. Polon. I, 511.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów